Znaleziono 1481 Wyniki dla: Mea
Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris. (Liber Iudicum 6, 23)
Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, (Liber Iudicum 6, 36)
ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. (Liber Iudicum 6, 37)
Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate: Domino et Gedeoni. (Liber Iudicum 7, 18)
Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. (Liber Iudicum 8, 7)
Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? (Liber Iudicum 9, 9)
Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear? (Liber Iudicum 9, 11)
Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. (Liber Iudicum 9, 15)
utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni. (Liber Iudicum 9, 29)
Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps? (Liber Iudicum 11, 9)
Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam? (Liber Iudicum 11, 12)
Quibus ille respondit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam. (Liber Iudicum 11, 13)
