Znaleziono 3573 Wyniki dla: Man
Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)
Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)
Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. (Liber I Regum 3, 14)
Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. (Liber I Regum 3, 21)
Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas. (Liber I Regum 4, 13)
Ahinadab filius Addo præerat in Manaim. (Liber I Regum 4, 14)
et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. (Liber I Regum 4, 31)
Et misit Hiram ad Salomonem, dicens : Audivi quæcumque mandasti mihi : ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. (Liber I Regum 5, 8)
Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum : (Liber I Regum 6, 12)
Et ait Salomon : Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens : (Liber I Regum 8, 15)
Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum, (Liber I Regum 8, 22)
Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei : ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat. (Liber I Regum 8, 24)