Znaleziono 3573 Wyniki dla: Man
et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. (Actus Apostolorum 7, 13)
Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)
Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. (Actus Apostolorum 7, 35)
Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum. (Actus Apostolorum 7, 41)
Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)
Nonne manus mea fecit hæc omnia? (Actus Apostolorum 7, 50)
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. (Actus Apostolorum 7, 56)
Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)
Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. (Actus Apostolorum 8, 17)
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, (Actus Apostolorum 8, 18)
dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: (Actus Apostolorum 8, 19)
Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. (Actus Apostolorum 9, 8)