Mosaico decorativo

Znaleziono 3573 Wyniki dla: Man

  • Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. (Evangelium secundum Lucam 4, 40)

  • Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)

  • Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. (Evangelium secundum Lucam 5, 13)

  • Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? (Evangelium secundum Lucam 5, 30)

  • Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. (Evangelium secundum Lucam 6, 1)

  • quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? (Evangelium secundum Lucam 6, 4)

  • Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. (Evangelium secundum Lucam 6, 6)

  • Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)

  • Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus. (Evangelium secundum Lucam 6, 10)

  • Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. (Evangelium secundum Lucam 7, 33)

  • Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)

  • Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. (Evangelium secundum Lucam 7, 36)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina