Mosaico decorativo

Znaleziono 3573 Wyniki dla: Man

  • Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. (Prophetia Amos 9, 4)

  • Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israël, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram. (Prophetia Amos 9, 9)

  • Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum. (Prophetia Ionae 3, 8)

  • Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. (Prophetia Michaeae 2, 1)

  • Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. (Prophetia Michaeae 4, 10)

  • Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. (Prophetia Michaeae 5, 9)

  • Et perdam civitates terræ tuæ, et destruam omnes munitiones tuas: et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te: (Prophetia Michaeae 5, 11)

  • et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum: (Prophetia Michaeae 5, 12)

  • Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam. (Prophetia Michaeae 7, 3)

  • Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt. (Prophetia Michaeae 7, 16)

  • Non est obscura contritio tua ; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper? (Prophetia Nahum 3, 19)

  • Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali ! (Prophetia Habacuc 2, 9)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina