Znaleziono 3573 Wyniki dla: Man
Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici. (Liber Ecclesiasticus 38, 15)
In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 20)
Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. (Liber Ecclesiasticus 38, 35)
Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi. (Liber Ecclesiasticus 39, 15)
In mandatis ejus epulabuntur: et super terram in necessitatem præparabuntur, et in temporibus suis non præterient verbum. (Liber Ecclesiasticus 39, 37)
In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent. (Liber Ecclesiasticus 40, 14)
Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. (Liber Ecclesiasticus 40, 17)
Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. (Liber Ecclesiasticus 41, 15)
Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum. (Liber Ecclesiasticus 41, 16)
Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. (Liber Ecclesiasticus 42, 7)
Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. (Liber Ecclesiasticus 42, 24)
Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ: manus Excelsi aperuerunt illum. (Liber Ecclesiasticus 43, 13)