Znaleziono 3573 Wyniki dla: Man
Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 143, 1)
Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: (Liber Psalmorum 143, 7)
eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. (Liber Psalmorum 143, 11)
Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. (Liber Psalmorum 144, 16)
Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram. (Liber Psalmorum 146, 6)
Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja. (Liber Psalmorum 147, 9)
laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt. (Liber Psalmorum 148, 5)
Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. (Liber Psalmorum 149, 4)
Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: (Liber Psalmorum 149, 6)
ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ; (Liber Psalmorum 149, 8)
Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terræ, (Liber I Maccabaeorum 1, 46)
Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis: (Liber I Maccabaeorum 1, 65)