Znaleziono 3573 Wyniki dla: Man
Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: (Liber Esther 15, 11)
Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. (Liber Esther 16, 4)
dum aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt. (Liber Esther 16, 6)
Et ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est: (Liber Esther 16, 10)
et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus: (Liber Esther 16, 11)
nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)
sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. (Liber Iob 1, 11)
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)
alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. (Liber Iob 2, 5)
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. (Liber Iob 2, 6)
Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. (Liber Iob 2, 9)
Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. (Liber Iob 2, 10)