Znaleziono 298 Wyniki dla: Malum
Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat. (Liber II Paralipomenon 34, 28)
Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 36, 5)
Octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem: fecitque malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 9)
fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 12)
Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges. (Liber Esdrae 4, 22)
Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis : (Liber Nehemiae 2, 2)
miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum. (Liber Nehemiae 6, 2)
Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi. (Liber Nehemiae 6, 13)
Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te : tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus. (Liber Nehemiae 9, 28)
Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. (Liber Nehemiae 13, 7)
Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio : (Liber Nehemiae 13, 8)
numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc ? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum. (Liber Nehemiae 13, 18)