Znaleziono 171 Wyniki dla: Mala
Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt? (Liber II Paralipomenon 18, 17)
Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala. (Liber II Paralipomenon 18, 22)
Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies. (Liber II Paralipomenon 20, 9)
Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. (Liber II Paralipomenon 33, 6)
Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda. (Liber II Paralipomenon 34, 24)
Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis : Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati ? (Liber Nehemiae 13, 17)
dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum. (Liber Iudith 7, 13)
Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. (Liber Esther 11, 9)
Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. (Liber Iob 2, 10)
Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. (Liber Iob 3, 10)
Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. (Liber Iob 30, 26)
si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. (Liber Psalmorum 7, 5)