Znaleziono 16 Wyniki dla: Luce
Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. (Liber I Regum 3, 21)
Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te. (Liber Thobis 13, 13)
palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. (Liber Iob 12, 25)
Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. (Liber Iob 18, 18)
Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. (Liber Iob 24, 17)
ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. (Liber Iob 33, 30)
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea ! (Liber Psalmorum 62, 2)
Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet. (Liber Sapientiae 6, 15)
Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. (Liber Sapientiae 7, 10)
Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ; (Liber Sapientiae 10, 17)
Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. (Liber Sapientiae 18, 4)
Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. (Prophetia Michaeae 2, 1)