Znaleziono 262 Wyniki dla: Locum
Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant. (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine. (Liber II Maccabaeorum 1, 14)
Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio: vocatur autem apud plures Nephi. (Liber II Maccabaeorum 1, 36)
Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. (Liber II Maccabaeorum 2, 5)
Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. (Liber II Maccabaeorum 2, 6)
sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregabit de sub cælo in locum sanctum. (Liber II Maccabaeorum 2, 18)
Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. (Liber II Maccabaeorum 2, 19)
fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent: (Liber II Maccabaeorum 3, 2)
Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)
Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio: (Liber II Maccabaeorum 5, 17)
Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit. (Liber II Maccabaeorum 5, 19)
Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)
