Znaleziono 926 Wyniki dla: Lie
et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus. (Liber Iudicum 9, 53)
Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem: (Liber Iudicum 10, 13)
Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum. (Liber Iudicum 10, 16)
Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. (Liber Iudicum 11, 1)
Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum. (Liber Iudicum 13, 11)
Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset. (Liber Iudicum 13, 23)
Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, (Liber Iudicum 14, 1)
ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem. (Liber Iudicum 14, 2)
Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis. (Liber Iudicum 14, 3)
Descenditque, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus. (Liber Iudicum 14, 7)
Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant. (Liber Iudicum 14, 10)
Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathæi: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus. (Liber Iudicum 15, 6)
