Znaleziono 926 Wyniki dla: Lie
ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël: (Liber Numeri 25, 8)
Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. (Liber Numeri 25, 15)
quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. (Liber Numeri 26, 61)
Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: (Liber Numeri 30, 4)
Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: (Liber Numeri 31, 9)
ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate: (Liber Numeri 31, 17)
Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: (Liber Numeri 32, 26)
et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), (Liber Numeri 33, 4)
Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis: non reliquimus in eis quidquam, (Liber Deuteronomii 2, 34)
Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos: (Liber Deuteronomii 3, 6)
Non habebis deos alienos in conspectu meo. (Liber Deuteronomii 5, 7)
Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt: (Liber Deuteronomii 6, 14)
