Mosaico decorativo

Znaleziono 2028 Wyniki dla: Lege Domini

  • Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. (Liber II Regum 23, 24)

  • Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas. (Liber II Regum 24, 2)

  • Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit, (Liber II Regum 24, 3)

  • Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini. (Liber II Regum 24, 13)

  • Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni. (Liber II Regum 25, 9)

  • Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem. (Liber II Regum 25, 13)

  • id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus æris omnium vasorum. (Liber II Regum 25, 16)

  • Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. (Liber I Paralipomenon 5, 22)

  • Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: (Liber I Paralipomenon 6, 31)

  • et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 32)

  • Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. (Liber I Paralipomenon 6, 48)

  • Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. (Liber I Paralipomenon 9, 19)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina