Znaleziono 2028 Wyniki dla: Lege Domini
Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. (Liber II Samuelis 20, 6)
Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israël, et tu quæris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël? quare præcipitas hæreditatem Domini? (Liber II Samuelis 20, 19)
Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. (Liber II Samuelis 21, 1)
dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hæreditati Domini? (Liber II Samuelis 21, 3)
Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. (Liber II Samuelis 21, 6)
Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. (Liber II Samuelis 21, 7)
Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. (Liber II Samuelis 22, 16)
Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. (Liber II Samuelis 22, 22)
Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. (Liber II Samuelis 22, 31)
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. (Liber II Samuelis 23, 2)
Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israël et Judam. (Liber II Samuelis 24, 1)
Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi? (Liber II Samuelis 24, 3)