Mosaico decorativo

Znaleziono 2028 Wyniki dla: Lege Domini

  • Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, (Liber Deuteronomii 17, 2)

  • et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt. (Liber Deuteronomii 17, 19)

  • Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, (Liber Deuteronomii 18, 1)

  • Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. (Liber Deuteronomii 18, 5)

  • ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. (Liber Deuteronomii 18, 7)

  • ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. (Liber Deuteronomii 18, 16)

  • hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)

  • Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 1)

  • Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. (Liber Deuteronomii 23, 2)

  • Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum: (Liber Deuteronomii 23, 3)

  • Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 8)

  • Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. (Liber Deuteronomii 23, 18)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina