Mosaico decorativo

Znaleziono 2028 Wyniki dla: Lege Domini

  • et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)

  • ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi, (Liber Baruch 2, 2)

  • et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis. (Liber Baruch 2, 8)

  • et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini, quæ dedit ante faciem nostram. (Liber Baruch 2, 10)

  • Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem, (Liber Baruch 2, 22)

  • Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)

  • Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)

  • factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)

  • Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. (Prophetia Ezechielis 2, 1)

  • Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo: (Prophetia Ezechielis 3, 12)

  • Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. (Prophetia Ezechielis 3, 14)

  • Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 3, 16)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina