Znaleziono 137 Wyniki dla: Judicia

  • et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima. (Liber Exodus 7, 4)

  • Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. (Liber Exodus 12, 12)

  • At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, (Liber Exodus 15, 25)

  • Hæc sunt judicia quæ propones eis. (Liber Exodus 21, 1)

  • Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. (Liber Exodus 24, 3)

  • Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 4)

  • Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 5)

  • Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. (Liber Leviticus 18, 26)

  • Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 37)

  • Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. (Liber Leviticus 20, 22)

  • Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)

  • si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum: (Liber Leviticus 26, 15)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina