Mosaico decorativo

Znaleziono 645 Wyniki dla: Juda

  • Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. (Liber II Paralipomenon 17, 6)

  • Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda: (Liber II Paralipomenon 17, 7)

  • docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)

  • Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. (Liber II Paralipomenon 17, 12)

  • Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem, (Liber II Paralipomenon 17, 13)

  • quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. (Liber II Paralipomenon 17, 14)

  • Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda. (Liber II Paralipomenon 17, 19)

  • Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello. (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis. (Liber II Paralipomenon 18, 9)

  • Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 28)

  • Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 1)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina