Mosaico decorativo

Znaleziono 784 Wyniki dla: Jerusalem

  • Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. (Liber Isaiae 24, 23)

  • Et erit: in die illa clangetur in tuba magna ; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem. (Liber Isaiae 27, 13)

  • Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. (Liber Isaiae 28, 14)

  • Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. (Liber Isaiae 30, 19)

  • Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. (Liber Isaiae 31, 5)

  • Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus: cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem. (Liber Isaiae 31, 9)

  • Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: (Liber Isaiae 33, 20)

  • Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)

  • Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus ; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis? (Liber Isaiae 36, 7)

  • Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? (Liber Isaiae 36, 20)

  • Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. (Liber Isaiae 37, 10)

  • hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem. (Liber Isaiae 37, 22)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina