Mosaico decorativo

Znaleziono 784 Wyniki dla: Jerusalem

  • et collocavit in ea viros Judæos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 14, 37)

  • Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 7)

  • Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei: (Liber I Maccabaeorum 15, 28)

  • Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba regis. (Liber I Maccabaeorum 15, 32)

  • Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi. (Liber I Maccabaeorum 16, 20)

  • Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. (Liber Ecclesiastes 1, 1)

  • Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ; (Liber Ecclesiastes 1, 12)

  • Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ; (Liber Ecclesiastes 2, 7)

  • et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)

  • Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. (Canticum Canticorum 1, 4)

  • Sponsus. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. (Canticum Canticorum 2, 7)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina