Mosaico decorativo

Znaleziono 784 Wyniki dla: Jerusalem

  • At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 29)

  • ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis: (Liber II Paralipomenon 34, 30)

  • Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 32)

  • Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi: (Liber II Paralipomenon 35, 1)

  • Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judæ et Israël qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 35, 18)

  • Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum. (Liber II Paralipomenon 35, 24)

  • Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 1)

  • Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 2)

  • Amovit autem eum rex Ægypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri. (Liber II Paralipomenon 36, 3)

  • Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Ægyptum. (Liber II Paralipomenon 36, 4)

  • Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 36, 5)

  • Octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem: fecitque malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 9)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina