Znaleziono 2834 Wyniki dla: Ite
Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)
Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 30)
Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 19, 32)
Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 37)
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. (Evangelium secundum Ioannem 20, 10)
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. (Evangelium secundum Ioannem 20, 21)
Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: (Evangelium secundum Ioannem 20, 22)
Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)
Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. (Evangelium secundum Ioannem 21, 13)
