Znaleziono 2834 Wyniki dla: Ite
Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. (Liber Leviticus 10, 4)
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: (Liber Leviticus 10, 6)
Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras: (Liber Leviticus 10, 9)
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)
Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: (Liber Leviticus 11, 2)
Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. (Liber Leviticus 11, 43)
Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum, (Liber Leviticus 13, 7)
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, (Liber Leviticus 13, 12)
Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. (Liber Leviticus 13, 29)
Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est: (Liber Leviticus 13, 40)
et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur. (Liber Leviticus 14, 20)
Loquimini filiis Israël, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. (Liber Leviticus 15, 2)
