Znaleziono 768 Wyniki dla: Ipse
quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. (Liber Iob 19, 27)
Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. (Liber Iob 21, 32)
Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. (Liber Iob 22, 29)
Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. (Liber Iob 23, 10)
Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. (Liber Iob 23, 13)
Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis. (Liber Iob 28, 3)
Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. (Liber Iob 28, 23)
Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. (Liber Iob 28, 24)
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. (Liber Iob 30, 24)
Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? (Liber Iob 31, 4)
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, (Liber Iob 31, 35)
Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens: (Liber Iob 36, 5)
