Znaleziono 84 Wyniki dla: Ioab et Sem Absalom: conflictu
Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne æstimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. (Liber II Samuelis 13, 32)
Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. (Liber II Samuelis 13, 34)
Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)
Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. (Liber II Samuelis 13, 38)
Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. (Liber II Samuelis 13, 39)
Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom, (Liber II Samuelis 14, 1)
Et ait rex ad Joab: Ecce placatus feci verbum tuum: vade ergo, et revoca puerum Absalom. (Liber II Samuelis 14, 21)
Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem. (Liber II Samuelis 14, 23)
Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)
Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. (Liber II Samuelis 14, 25)
Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ. (Liber II Samuelis 14, 27)
Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 28)