Znaleziono 116 Wyniki dla: Invicem

  • Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem : et exiliens, osculati sunt se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum, (Liber Thobis 9, 8)

  • quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. (Liber Esther 9, 22)

  • Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam. (Liber I Maccabaeorum 7, 29)

  • et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te. (Liber I Maccabaeorum 10, 54)

  • Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)

  • Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 71)

  • Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic. (Liber I Maccabaeorum 11, 6)

  • Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, (Liber II Maccabaeorum 7, 5)

  • Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. (Liber II Maccabaeorum 14, 26)

  • Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quæ in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. (Prophetia Ezechielis 41, 24)

  • Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur. (Prophetia Danielis 5, 6)

  • Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina