Znaleziono 464 Wyniki dla: Inter
Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 15)
Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus ; (Liber Ieremiae 7, 5)
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 8, 12)
Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. (Liber Ieremiae 10, 7)
Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. (Liber Ieremiae 16, 7)
Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. (Liber Ieremiae 25, 16)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos. (Liber Ieremiae 25, 27)
Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. (Liber Ieremiae 31, 8)
Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui, (Liber Ieremiae 33, 25)
Et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus, (Liber Ieremiae 34, 18)
principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli: (Liber Ieremiae 34, 19)
