Znaleziono 464 Wyniki dla: Inter
Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. (Liber II Samuelis 23, 23)
Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, (Liber II Samuelis 23, 24)
Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum ? (Liber I Regum 3, 9)
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei : et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus. (Liber I Regum 5, 12)
Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis : et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas : ligna quippe cedrina exciderat in columnas. (Liber I Regum 7, 2)
et e regione se respicientes, æquali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis æqualia. (Liber I Regum 7, 5)
Et ipsum opus basium, interrasile erat : et sculpturæ inter juncturas. (Liber I Regum 7, 28)
Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper : et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia. (Liber I Regum 7, 29)
In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan. (Liber I Regum 7, 46)
Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. (Liber I Regum 14, 30)
Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. (Liber I Regum 15, 6)
Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam. (Liber I Regum 15, 7)
