Znaleziono 55 Wyniki dla: Intelligentia Veritas
Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum. (Liber Psalmorum 116, 2)
Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. (Liber Psalmorum 118, 86)
In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet. (Liber Psalmorum 118, 90)
Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas. (Liber Psalmorum 118, 142)
Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas. (Liber Psalmorum 118, 151)
Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. (Liber Psalmorum 118, 160)
Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: (Liber Proverbiorum 3, 3)
Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. (Liber Proverbiorum 20, 28)
Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)