Znaleziono 1073 Wyniki dla: In Terram
Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. (Liber Ecclesiasticus 24, 6)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi: (Liber Ecclesiasticus 37, 10)
In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit. (Liber Ecclesiasticus 39, 5)
In mandatis ejus epulabuntur: et super terram in necessitatem præparabuntur, et in temporibus suis non præterient verbum. (Liber Ecclesiasticus 39, 37)
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. (Liber Ecclesiasticus 40, 11)
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 41, 13)
In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris: (Liber Ecclesiasticus 43, 3)
Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: (Liber Ecclesiasticus 43, 18)
Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. (Liber Ecclesiasticus 43, 21)
