Znaleziono 1073 Wyniki dla: In Terram
Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 25)
Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: (Liber Deuteronomii 11, 29)
Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. (Liber Deuteronomii 11, 31)
absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. (Liber Deuteronomii 12, 16)
sed super terram fundes quasi aquam, (Liber Deuteronomii 12, 24)
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. (Liber Deuteronomii 14, 2)
Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam. (Liber Deuteronomii 15, 23)
Juste quod justum est persequeris: ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 16, 20)
Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: (Liber Deuteronomii 17, 14)
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. (Liber Deuteronomii 18, 9)
Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. (Liber Deuteronomii 18, 14)
Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus: (Liber Deuteronomii 19, 1)
