Znaleziono 710 Wyniki dla: Illi
At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: (Evangelium secundum Lucam 15, 31)
Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. (Evangelium secundum Lucam 16, 6)
Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. (Evangelium secundum Lucam 16, 7)
cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. (Evangelium secundum Lucam 16, 21)
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos. (Evangelium secundum Lucam 16, 29)
Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)
Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. (Evangelium secundum Lucam 17, 1)
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. (Evangelium secundum Lucam 17, 2)
Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. (Evangelium secundum Lucam 17, 3)
Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. (Evangelium secundum Lucam 17, 4)
