Znaleziono 710 Wyniki dla: Illi
Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, (Liber Thobis 1, 13)
et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. (Liber Thobis 1, 14)
et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. (Liber Thobis 1, 17)
et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque cæcus. (Liber Thobis 2, 11)
Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. (Liber Thobis 2, 12)
Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. (Liber Thobis 3, 19)
Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet. (Liber Thobis 5, 3)
Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. (Liber Thobis 5, 14)
Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. (Liber Thobis 5, 20)
Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive. (Liber Thobis 7, 3)
Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam ? (Liber Thobis 10, 2)
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? (Liber Thobis 12, 3)
