Znaleziono 2581 Wyniki dla: Ibi
Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc. (Actus Apostolorum 13, 42)
intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. (Actus Apostolorum 14, 6)
Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. (Actus Apostolorum 14, 17)
Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. (Actus Apostolorum 15, 33)
Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem. (Actus Apostolorum 15, 34)
Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. (Actus Apostolorum 16, 1)
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. (Actus Apostolorum 16, 18)
Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. (Actus Apostolorum 16, 28)
Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. (Actus Apostolorum 17, 14)
propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. (Actus Apostolorum 18, 10)
Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)
Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18, 18)