Znaleziono 2581 Wyniki dla: Ibi
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 24)
Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 26)
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)
ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 18)
Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 21)
Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)