Znaleziono 2581 Wyniki dla: Ibi
audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. (Liber Ecclesiasticus 19, 9)
Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum. (Liber Ecclesiasticus 20, 5)
Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. (Liber Ecclesiasticus 20, 8)
Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt. (Liber Ecclesiasticus 20, 14)
Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi. (Liber Ecclesiasticus 20, 16)
Fili, peccasti, non adjicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. (Liber Ecclesiasticus 21, 1)
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. (Liber Ecclesiasticus 23, 33)
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. (Liber Ecclesiasticus 25, 2)
Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)
Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. (Liber Ecclesiasticus 28, 2)
in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. (Liber Ecclesiasticus 28, 4)