Znaleziono 826 Wyniki dla: Hostibus Contra
Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. (Liber Sapientiae 11, 3)
Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? (Liber Sapientiae 12, 12)
Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. (Liber Ecclesiasticus 4, 32)
Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. (Liber Ecclesiasticus 6, 12)
Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 15)
Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi: (Liber Ecclesiasticus 8, 2)
Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. (Liber Ecclesiasticus 8, 14)
Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat. (Liber Ecclesiasticus 8, 17)
Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt: (Liber Ecclesiasticus 22, 21)
sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. (Liber Ecclesiasticus 22, 22)
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. (Liber Ecclesiasticus 30, 6)
