Mosaico decorativo

Znaleziono 419 Wyniki dla: Fructus Spiritus

  • Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. (Evangelium secundum Marcum 5, 12)

  • Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)

  • Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. (Evangelium secundum Marcum 9, 19)

  • Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 24)

  • Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. (Evangelium secundum Marcum 13, 11)

  • vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. (Evangelium secundum Marcum 14, 38)

  • Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Evangelium secundum Lucam 1, 42)

  • et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 47)

  • Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)

  • et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina