Znaleziono 889 Wyniki dla: Filius
Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. (Liber Proverbiorum 19, 13)
Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. (Liber Proverbiorum 29, 27)
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)
quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. (Liber Sapientiae 9, 5)
et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. (Liber Ecclesiasticus 4, 11)
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet præceps. (Liber Ecclesiasticus 30, 8)
Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, (Liber Ecclesiasticus 45, 28)
et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. (Liber Ecclesiasticus 46, 9)
Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 14)
Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. (Liber Ecclesiasticus 50, 1)