Znaleziono 889 Wyniki dla: Filius
et regnavit Joachin filius ejus pro eo. (Liber II Regum 24, 6)
Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum. (Liber II Regum 25, 23)
Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha. (Liber II Regum 25, 25)
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. (Liber I Paralipomenon 1, 44)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. (Liber I Paralipomenon 1, 49)
Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. (Liber I Paralipomenon 2, 18)
Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. (Liber I Paralipomenon 2, 31)
Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. (Liber I Paralipomenon 2, 45)
Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, (Liber I Paralipomenon 3, 10)
et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham (Liber I Paralipomenon 3, 12)