Znaleziono 1397 Wyniki dla: Filii
Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)
propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio ; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame. (Liber Ieremiae 11, 22)
Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum. (Liber Ieremiae 14, 16)
Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto. (Liber Ieremiae 16, 2)
Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum suorum, lignorumque frondentium, in montibus excelsis, (Liber Ieremiae 17, 2)
et egredere ad vallem filii Ennom, quæ est juxta introitum portæ fictilis: et prædicabis ibi verba quæ ego loquar ad te. (Liber Ieremiae 19, 2)
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. (Liber Ieremiae 19, 6)
Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), (Liber Ieremiae 25, 1)
A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis. (Liber Ieremiae 25, 3)
In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 26, 1)
Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. (Liber Ieremiae 26, 24)
In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 27, 1)