Znaleziono 1439 Wyniki dla: Filii Adam
Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam. (Liber Deuteronomii 31, 13)
Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. (Liber Deuteronomii 32, 5)
Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. (Liber Deuteronomii 32, 8)
Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ. (Liber Deuteronomii 32, 19)
Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)
Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. (Liber Deuteronomii 34, 8)
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Deuteronomii 34, 9)
Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, (Liber Iosue 1, 14)
Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies. (Liber Iosue 3, 1)
ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? (Liber Iosue 4, 6)
Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)
Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses: (Liber Iosue 4, 12)