Znaleziono 1464 Wyniki dla: Fer
quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, (Epistula ad Hebraeos 9, 9)
neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: (Epistula ad Hebraeos 9, 25)
Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: (Epistula ad Hebraeos 10, 1)
alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: (Epistula ad Hebraeos 10, 2)
Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 4)
Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)
tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: (Epistula ad Hebraeos 10, 11)
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. (Epistula ad Hebraeos 13, 11)