Znaleziono 4228 Wyniki dla: Fe
Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. (Liber Genesis 27, 19)
At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, (Liber Genesis 27, 25)
et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die? (Liber Genesis 27, 45)
Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ. (Liber Genesis 28, 5)
et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. (Liber Genesis 28, 22)
Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. (Liber Genesis 29, 1)
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. (Liber Genesis 29, 3)
et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. (Liber Genesis 29, 12)
Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. (Liber Genesis 29, 22)
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. (Liber Genesis 30, 1)
dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. (Liber Genesis 30, 11)
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. (Liber Genesis 30, 30)