Znaleziono 4228 Wyniki dla: Fe
Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. (Liber Iob 23, 13)
Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. (Liber Iob 24, 9)
De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. (Liber Iob 24, 12)
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. (Liber Iob 24, 19)
Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. (Liber Iob 24, 21)
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. (Liber Iob 24, 24)
Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? (Liber Iob 26, 4)
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. (Liber Iob 26, 6)
Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. (Liber Iob 27, 18)
Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. (Liber Iob 27, 19)
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. (Liber Iob 27, 21)
Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. (Liber Iob 28, 2)