Znaleziono 4228 Wyniki dla: Fe
Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera. (Liber I Paralipomenon 4, 22)
Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)
Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. (Liber I Paralipomenon 4, 40)
In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. (Liber I Paralipomenon 7, 24)
Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. (Liber I Paralipomenon 9, 11)
De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. (Liber I Paralipomenon 9, 28)
Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. (Liber I Paralipomenon 9, 31)
Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis: (Liber I Paralipomenon 10, 9)
Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul, (Liber I Paralipomenon 10, 11)
nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai. (Liber I Paralipomenon 10, 14)
Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. (Liber I Paralipomenon 11, 14)