Znaleziono 4228 Wyniki dla: Fe
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi. (Liber I Regum 15, 5)
Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam. (Liber I Regum 15, 7)
Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus : (Liber I Regum 15, 11)
et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus. (Liber I Regum 15, 12)
excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis : (Liber I Regum 15, 14)
Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes. (Liber I Regum 15, 23)
Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. (Liber I Regum 15, 26)
Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. (Liber I Regum 15, 28)
propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël. (Liber I Regum 15, 30)
Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. (Liber I Regum 15, 34)
Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum : (Liber I Regum 16, 2)
Reliqua autem sermonum Baasa, et quæcumque fecit, et prælia ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 16, 5)