Mosaico decorativo

Znaleziono 4228 Wyniki dla: Fé

  • Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens. (Liber II Maccabaeorum 4, 25)

  • Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. (Liber II Maccabaeorum 4, 31)

  • Ob quam causam non solum Judæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta. (Liber II Maccabaeorum 4, 35)

  • Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter et dementia provecto. (Liber II Maccabaeorum 4, 40)

  • Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)

  • Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum. (Liber II Maccabaeorum 5, 1)

  • et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedæmonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus: (Liber II Maccabaeorum 5, 9)

  • His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judæos: et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. (Liber II Maccabaeorum 5, 11)

  • Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. (Liber II Maccabaeorum 5, 14)

  • Cumque appositus esset contra Judæos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere, mulieres ac juvenes vendere. (Liber II Maccabaeorum 5, 24)

  • Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit. (Liber II Maccabaeorum 5, 25)

  • Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina